Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ecce circensium obstrepit clamor. Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae. Nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt quidem. Fremitum patientissime fero. Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.

Quid ergo est nunc, cui animum adiecerim ? Dicam. Superest ex hesterno mihi cogitatio: quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.

Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor. Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium: "ebrio secretum sermonem nemo committit; viro autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit." Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, adtende. Satis est enim unam

v2.p.264
ponere ex multis: "dormienti nemo secretum sermonem committit; viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit."

Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest. Ait enim ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est et inpos sui; altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est. Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit.

Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit. Quod est falsum. Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est. Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum. Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse. Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante. Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere voluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod faciendum non est, ubi veritas quaeritur.

Sed sane hoc senserit; quod sequitur, falsum est, ei qui soleat ebrius fieri, non committi sermonem secretum. Cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio

v2.p.266
tacenda mandaverint. De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro [*](Tillio Cimbro Muretus; illi Cimbro V; illinc imbro P; illic imbro b.) quam C Cassio. Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus. In hanc rem locutus est ipse: " ego," inquit, " quemquam feram, qui vinum ferre non possum?"

Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus. Non semper confugiamus ad vetera.

L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam fere sextam dormiebat; hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.

Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur. Huic tamen Tiberius

v2.p.268
multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat. Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.

Itaque declamationes istas de medio removeamus: " Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus. Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat; sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium. Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem. Quod suum alienumque est, pariter effundunt."

Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus. Falsum ergo est hoc, quod patrocinii loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri, non dari tacitum.

Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.

Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita; interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis ? Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii

v2.p.270
faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. Extende in plures dies illum ebrii habitum; numquid de furore dubitabis ?

Nunc quoque non est minor, sed brevior. Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, certe debuit. [*](debuit Lipsius; deruit VPb; meruit Gruter.) Omne vitium ebrietas et incendit et detegit, obstantem malis conatibus verecundiam removet. Plures enim pudore peccandi quam bona voluntate prohibitis abstinent.

Ubi possedit animum nimia vis vini, quicquid mali latebat, emergit. Non facit ebrietas vitia, sed protrahit; tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit; tunc inpudicus morbum profitetur ac publicat; tunc petulans non linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido.

Omne vitium laxatur [*](laxatur Lipsius; taxatur or texatur MSS.) et prodit. Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit. Tunc tamen

v2.p.272
utcumque tolerabile est, dum illi vis sua est; quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est ?

Cogita, quas clades ediderit publica ebrietas; haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci [*](pertinaci later MSS.; pertinacia VPb.) bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.

Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt; intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.

Quae gloria est capere multum ? Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.