Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

In praecipitia cursus iste deducit. Huius eminentis vitae exitus cadere est. Deinde ne resistere quidem licet, eum coepit transversos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere; non evertit [*](evertit the edition of Mentelin; vertit MSS.) fortuna, sed cernulat et allidit.

Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est. Durius tractandum est, ne animo male pareat. Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis. Hanc utrum caespes erexerit an varius lapis gentis alienae, nihil interest; scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi. Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit. Cogitate nihil praeter

v1.p.40
animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est."

Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ? Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt; humana divinaque simul tractant.

Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula dependendum. Id non de meo fiet; adhuc Epicurum complicamus, cuius hanc vocem hodierno die legi: " Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas." Non differtur in diem, qui se illi subiecit et tradidit; statim circumagitur. Hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est.

Potest fieri, ut me interroges, quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum. Quid est tamen, quare tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas ? Quam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! Non adtingam tragicos nec togatas nostras. Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae. Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet! Quam multa Publilii non excalceatis, sed coturnatis dicenda sunt!

Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et

v1.p.42
ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
  1. Alienum est omne, quicquid optando evenit.