Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sic enim coepit: " Noli, mi Marcelline, torqueri, tamquam de
Non opus erat suasore illi, sed adiutore; servi parere nolebant. Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere.
Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis animi et liberalis, etiam cum de suo fieret. Minutas itaque summulas distribuit Sentibus servis et illos ultro consolatus est.
Non fuit illi opus ferro, non sanguine; triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
In fabellam excessi non ingratam tibi. Exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit. Saepe enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus.
Nemo tam imperitus est, ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat? Aeque stultus est, qui fiet, quod post annos mille non vivet. Haec paria sunt; non eris nec fuisti. Utrumque tempus alienum est.
In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes ? Quid fles ? Quid optas ? Perdis operam.
Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur. Eo ibis, quo omnia eunt. Quid tibi novi est ? Ad hanc legem natus es. Hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.
- Desine fata deum flecti sperare precando.
Quantus te populus moriturorum sequetur? Quantus
Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum ? Puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat " non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit; ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
Tam prope libertas est; et servit aliquis ? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri ? Quid ergo est, cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est ? Puta nolle te sequi; duceris. Fac tui iuris, quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas " non servio" ? Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitae. Nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.
Ecquid habes, propter quod expectes ? Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti. Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa
Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest [*](amicos? quis enim tibi potest added by Madvig.) amicus esse ? Patriam ? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes ? Solem ? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum ? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.
Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis ? Vivere vis; scis enim ? Mori times; quid porro ? Ista vita non mors est ? C Caesar, [*](C. Caesar Bentley and O. Rossbach; t. caesar VO; caesar Pb.) cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: " nunc enim," inquit, " vivis ? " Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis ?
"Sed ego," inquit, "vivere volo, qui multa honeste
Nulla vita est non brevis. Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa. Quis illam ferre potuisset, si contigisset centesimum implere ? Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. Quocumque voles desine; tantum bonam clausulam inpone. VALE.
Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi; poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere. Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego