Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sequitur, ut quae ab inconsultis saepe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala. Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.
Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit. Nulla enim optineri poterit, si quicquam extra se respexerit.
Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos esse. Itaque quicquid illi accidit, aequo animo sustinebit; sciet enim id accidisse lege divina, qua universa procedunt. Quod si est, unum illi bonum erit, quod honestum; in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est.
Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt, quorum nullus [*](nullus later MSS.; nullum VPb.) dis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc, quod si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clausas et obsessas.
Illud quoque dixeram, si bona sunt ea, quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta
Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri.
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud bonum est. Omnia enim relinquis, ut hoc habeas. Vide quanta vis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris, cum scieris tibi esse faciendum.
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod [*](quod Arg. b; quam VPb.) tractatio operis maximi et
Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit; cetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentis. Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt. [*](inlidunt Gruter; inludunt VP.) Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant; cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt.
Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur? Cum basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo.