Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit; ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.

Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget. Nec umquam inmodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio conpescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia

v2.p.126
corruit. Adversus hos casus muniendi sumus. Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est; intus instruamur. Si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest.

Quod sit hoc instrumentum, scire desideras ? Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad [*](conservationem later MSS.; conversationem VPb.) universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant. Placeat homini, quicquid deo placuit; ob hoc ipsum se [*](se added by Ed. Rom.) suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit.

Ama rationem ! Huius te amor contra durissima armabit. Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit. Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit.

"Nihil agitis," inquit, "quod negatis ullum [*](ullum later MSS.; unum Vpb.) esse aliud honesto bonum; non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes. Dicitis enim inter bona

v2.p.128
esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos; horum pericula non potestis spectare securi. Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus."

Quid adversus hos pro nobis responderi soleat, ponam; deinde tunc adiciam, quid praeterea respondendum putem.

Alia condicio est in iis, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt; tamquam bona valitudo vitiata in malam transfertur; acies oculorum exstincta caecitate nos adficit [*](officit later MSS.; adfecit VPb.) ; non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. Hoc non est periculum in iis, quae paulo ante rettulimus. Quare ? Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.

Deinde non amicorum illic [*](illic Buecheler; illis VPb.) aut liberorum interitus, sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris ? Quod illos quoque bonos fecerat, virtus.

Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit;

v2.p.130
sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, [*](abeat later MSS.; habitat Pb; haebetaet V; habetat M1.) si fons, ex quo Auxerat, salvus est ? Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit [*](adiectio Madvig; adiecto V; alecto P; allecto b.) amicorum [*](amicorum later MSS.; amico VPb.) sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu virtus salva fuerit, non senties, quidquid [*](quidquid Gertz; quid VP; qui b.) abscesserit. "

Quid ergo? Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?" Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit. Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit.

Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam. Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est, nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest. Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge; aeque honesta est.

v2.p.132

Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis. Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humile [*](humile Haase; humilem VPb.) subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit.