Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Verum alios quoque [*](alios quoque later MSS.; quoque alios VPb.) rex viribus suis protegit." Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat; sic huius pacis beneficium ad omnes pertinentis altius ad eos pervenit, qui illa bene utuntur.

Multi enim sunt ex his togatis, quibus pax operosior bello est. An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur. Anno temperantique annum deo privatim obligatus

v2.p.108
sum, quamvis nihil in meum honorem [*](Hense suggests the possibility of tempora after honorem.) discripta sint.

Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est. At ille sapiens nihil iudicat suum magis quam cuius illi cum humano genere consortium est. Nec enim essent ita communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.

Adice nunc, quod magna et vera bona non sic dividuntur, ut exiguum in singulos cadat; ad unumquemque tota perveniunt. Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est. Epulum et visceratio et quicquid [*](et quicquid later MSS.; quid or quicquid Vpb.) aliud manu capitur, discedit in partes. At haec individua bona, pax et libertas, et [*](et later MSS.; ea VP.) tam omnium tota quam singulorum sunt.

Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet philosophia praecipue, bene debere [*](debere later MSS.; dedere VPb.) beneficia, bene solvere;

interdum autem solutio est ipsa confessio. Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium

v2.p.110
sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.
  1. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit:
  2. Namque erit ille mihi semper deus.

Si illa quoque otia multum auctori suo debent, quorum munus hoc maximum est:

  1. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
  2. Ludere quae vellem calamo permisit agresti;
quanti aestimamus hoc otium, quod inter deos agitur, quod deos facit?

Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.

Solebat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum. Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.

Iuppiter quo antecedit virum bonum ? Diutius bonus est; sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.

Non est virtus maior, quae longior. Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda; ad

v2.p.112
ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est. Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.

Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti: "hac 'itur ad astra,' hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem."

Non sunt di fastidiosi, non invidi; admittunt et ascendentibus manum porrigunt.

Miraris hominem ad deos ire ? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt; si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus. VALE.

Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.

Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum

v2.p.114
beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est ? Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit; qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix. [*](intra se est felix Hense; intra se felix VPb; intra se felix est later MSS.)

Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis. Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae. Non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor vexet.

Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens. Nihil enim est, unde non subeat. Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.

Occurrent acti in exilium et evoluti bonis. Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes. Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis

v2.p.116
subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.

Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est, nisi quod intrepidum; inter suspecta male vivitur.

Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit; una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse. Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec, quae a fortuna sparguntur, sinum expandit et sollicitus missilia eius expectat.

Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa. Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis

v2.p.118
captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt. Nulli vero etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum.

Itaque prudentissimus quisque cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare. Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit; circa praemium rixa est.

Idem in his evenit, quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, [*](modo in hanc partem VPb omit. The words are found in certain inferior MSS.) modo in illam respicimus. Nimis tarde nobis mitti videntur, quae cupiditates nostras inritant, ad paucos perventum, expectata omnibus.