Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et

v1.p.434
existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus; illa unum abstulit, nos, quemcumque non fecimus.

Deinde ne unum quidem nimis amavit, qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus ?

Quem amabas, extulisti; quaere, quem ames.

Satius est amicum reparare quam flere. Scio pertritum iam hoc esse, quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam, quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquam, et quam primum id facere desiste, quod etiam si voles, diu facere non poteris.

Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius; viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint? Nulla res

v1.p.436
citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito. Aut enim simulatus aut stultus est.

Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit. Hodie autem factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata servarent.

Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego [*](ego the other MSS.; ergo p, possibly rightly.) debui dicere: "Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest." Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc cogita omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia. Hodie fieri potest, quicquid umquam potest.

Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus. Et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse, praemissus est. VALE.

v1.p.438

Fuisti here nobiscum. Potes [*](potes later MSS.; potest pLVPb.) queri, si here tantum. Ideo adieci "nobiscum." Mecum enim semper es. Intervenerant quidam amici, propter quos maior fumus fieret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse significet.

Varius nobis fuit sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio transiliens. Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.

Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies; quorundam scripta clarum habentium [*](habentium Bickel; habent tum p; habent tantum LVPb.) nomen exanguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent; cum legeris Sextium, dices: " Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae."

In qua positione mentis sim, cum hunc lego, fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare: " Quid cessas, fortuna ? Congredere; paratum vides." Illius animum induo, qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat,

v1.p.440
Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.