Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Itaque cum dicit Vergilius noster

  1. Et mala mentis gaudia,
diserte quidem dicit, sed parum proprie. Nullum enim malum gaudium est. Voluptatibus hoc nomen inposuit et quod voluit expressit. Significavit enim homines malo suo laetos.

Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem; quamvis enim ex honesta [*](honesta Lipsius; homine ista MSS.; non inhonesta O. Rossbach.) causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.

Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate. Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.

Multi sunt, qui ad id, quod non proposuerant

v1.p.412
scribere, alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non evenit; pressa sunt omnia et rei aptata. Loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est; apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.