Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt; illud gaudium, quod deos deorumque aemulos sequitur, non interrumpitur, non desinit; desineret, si sumptum esset

v1.p.422
aliunde. Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est. Quod non dedit fortuna, non eripit. VALE.

Queror, litigo, irascor. Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ? Nondum intellegis, quantum mali optaverint ? O quam inimica nobis sunt vota nostrorum! Eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam non admiror, si omnia nos a prima pueritia mala secuntur; inter execrationes parentum crevimus. Exaudiant di nostram quoque [*](nostram quoque Buecheler; quoque nostram MSS.; quandoque nostram Muretus.) pro nobis vocem gratuitam.

Quousque poscemus aliquid deos ita quasi [*](ita quasi Haase; quasi ita or ita MSS.) nondum ipsi alere nos possimus ? Quamdiu sationibus inplebimus magnarum urbium campos ? Quamdiu nobis populus metet ? Quamdiu unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehent ? Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur; una silva elephantis pluribus sufficit; homo et terra et mari pascitur.