Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Aliquid et de tuo profer. Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant. Memoriam in alienis exercuerunt. Aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae custodire. At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum. "

Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes ! " Aliquid inter te intersit et librum. Quousque disces? Iam et praecipe. " Quid est quare et [*](quid est quare et Hense; quid est et quare p; quidem quod ar te L; quid est quare Pb.) audiam, quod legere possum?" "Multum," inquit, "viva vox facit." Non quidem haec, quae alienis verbis commodatur et actuari vice fungitur.

Adice nunc quod isti, qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re secuntur priores, in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re secuntur, quae adhuc quaeritur. Numquam autem invenietur si

v1.p.240
contenti fuerimus inventis. Praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit.

Quid ergo ? Non ibo per priorum vestigia? Ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est. VALE.

Cresco et exulto et discussa senectute recalesco, quotiens ex iis, quae agis ac scribis, intellego, quantum te ipse, nam turbam olim reliqueras, superieceris. [*](superieceris von Jan; supertegeris MSS.) Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet; quid evenire credis iis, qui ingenia educaverunt et quae tenera formaverunt adulta subito vident ?

Adsero te mihi; meum opus es. Ego quom [*](quom Rossbach; quam, cum and com MSS.) vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi; et nunc idem facio, sed iam currentem hortor et invicem hortantem.

v1.p.242

"Quid aliud?" inquis; "adhuc volo." In hoc plurimum est, non sic quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur; ista [*](ista Haase; ita MSS.) res animo constat. Itaque pars magna bonitatis est velle fieri bonum. Scis quem bonum dicam ? Perfectum, absolutum, quem malum facere nulla vis, nulla necessitas possit.

Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est huius animus in recto, cuius acta discordant. VALE.

Cum te tam valde rogo, ut studeas, meum negotium ago; habere te [*](te added by Linde.) amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus non es. "Quid ergo? Haec inter se diversa sunt ? " Immo dissimilia. Qui amicus est, amat; qui amat, non utique amicus est. Itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet. Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas.

Festina ergo, dum mihi proficis, ne istuc alteri

v1.p.244
didiceris. Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum.

Sed tamen re quoque ipsa esse laetus volo. Venit ad nos ex iis, quos amamus, etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum; conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas. Adfer itaque te mihi ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem.

Propera ad me, sed ad te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Quotiens experiri voles, an aliquid actum sit, observa, an eadem hodie velis, quae heri. Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus. Non vagatur, quod fixum atque fundatum est. Istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti provectoque. Quid ergo interest ? Hic commovetur quidem, non tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commovetur quidem. VALE.

v1.p.246