Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Labor bonum non est. Quid ergo est bonum ? Laboris

v1.p.224
contemptio. Itaque in vanum operosos culpaverim. Rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserint, adprobabo [*](adprobabo Haase; adprobator p; admirabor LPb.) et clamabo: " Tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera."

Generosos animos labor nutrit. Non est ergo, quod ex illo voto vetere [*](ex illo voto vetere Hense; ex illo vetere pLPb.) parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes; et in totum iam per maxima acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus est ? Fac te ipse felicem. Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum; ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.

Quid ergo est bonum ? Rerum scientia. Quid malum est ? Rerum imperitia. Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget. Sed nec quae repellit timet, nec miratur quae elegit, si modo magnus illi et invictus animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si non recuses, parum

v1.p.226
est; posce. "

Quid ergo?" inquis, "labor frivolus et supervacuus et [*](et Hense; est MSS.) quem humiles causae evocaverunt, [*](evocaverunt Haase; vocaverunt MSS.) non est malus ? " Non magis quam ille, qui pulchris rebus inpenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit: " Quid cessas ?

Non est viri timere sudorem." Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur. Hoc est summum bonum. Quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex.

"Quomodo," inquis, "isto pervenitur?" Non per Poeninum Graiumve montem nec per deserta Candaviae, nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio; tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par deo surges.

Parem autem te deo pecunia non faciet; deus nihil habet. Praetexta non faciet; deus nudus est. Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia; nemo novit deum, multi de illo male existimant, et inpune. Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana

v1.p.228
ac peregrina portantium; deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt; nihil horum patitur vetustatem.

Quaerendum est, quod non fiat in dies eius, quoi [*](quoi Opsopoeus; quo pPb; qui L.) non possit obstari. Quid hoc est ? Animus, sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc quam deum in corpore humano hospitantem ? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum potest cadere. Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus ? Nomina ex ambitione aut ex iniuria nata. Subsilire in caelum ex angulo licet. Exurge modo et te quoque dignum Finge deo.

Finges autem non auro vel argento; non potest ex hac materia imago deo exprimi similis: cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse. VALE.

Inquiro de te et ab omnibus sciscitor, qui ex ista regione veniunt, quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes; tecum sum. Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam visurus. Quaeris quid me maxime ex iis, quae de te

v1.p.230
audio, delectet ? Quod nihil audio, quod plerique ex his, quos interrogo, nesciunt quid agas.

Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est ? Non timeo, ne mutent te, timeo, ne inpediant. Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium. Diducimus illam in particulas ac lancinamus.