Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam nova, sed tamquam in rem praesentem perductus. Quid ergo ? Non multos spectavi abrumpentes vitam ? Ergo vero vidi, sed plus momenti apud me habent, qui ad mortem veniunt sine odio vitae et admittunt illam, non adtrahunt.

Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus, cum prope a nobis esse credimus mortem. A quo enim non prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis ? " Sed consideremus," inquit, " tunc, cum aliqua causa moriendi videtur accedere, quanto aliae propiores sint, quae non timentur." Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit.

Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias esse, alias videri. Non mortem timemus, sed cogitationem mortis. Ab ipsa enim semper tantundem absumus. Ita si timenda mors est, semper timenda est. Quod enim morti tempus exemptum est ?

Sed vereri debeo, ne tam longas epistulas peius quam mortem oderis. Itaque finem faciam. Tu tamen mortem ut numquam timeas, semper cogita. VALE.

v1.p.222

Agnosco Lucilium meum; incipit, quem promiserat, exhibere. Sequere illum impetum animi, quo ad optima quaeque calcatis popularibus bonis ibas. Non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris. Fundamenta tua multum loci occupaverunt; tantum effice, quantum conatus es, et illa quae tecum in animo tulisti, tracta.