Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hos mihi circulatores, qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt, in faciem ingeret. Constitui tamen contumelias perpeti; moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit. Sed non est ista hilaritas longa. Observa; videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime rabere.

Propositum est adgredi illum et ostendere, quanto pluris fuerit, quom multis minoris videretur. Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo; non desinent, sed

v1.p.208
intermittent. Fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint. Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem graviter adfectis sanitatis loco est bona remissio.

Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis, unde quo evaseris, et ex eo suspicans, quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste. Numerare eos noli, qui tibi metum faciunt. Nonne videatur stultus, si quis multitudinem eo loco timeat, per quem transitus singulis est ? Aeque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur. Sic istuc natura disposuit: spiritum tibi tam unus eripiet quam unus dedit.

Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses. Sed ne ego quidem me sordide geram in finem aeris alieni et tibi quod debeo, inpingam. " Numquam volui populo placere. Nam quae ego scio, non probat populus; quae probat populus, ego nescio." "

Quis hoc?" inquis, tamquam nescias, cui imperem [*](imperem and imperim MSS.; imputem Rossbach. Buecheler conjectures nescias, aes cui imperem, " you did not know the man upon whom I am levying for a loan.") ; Epicurus. Sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici. Quis enim placere populo potest, cui placet virtus ? Malis artibus popularis favor quaeritur. Similem te illis facias oportet. Non probabunt, nisi agnoverint. Multo autem ad rem

v1.p.210
magis pertinet, qualis tibi videaris quam qualis aliis. Conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest.