Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

De Marcellino nostro quaeris et vis scire, quid agat. Raro ad nos venit, non ulla alia ex causa quam quod audire verum timet, a quo periculo iam abest.

v1.p.204
Nulli enim nisi audituro dicendum est. Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis, qui libertate promiscua usi sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint.

Quid enim, si quis surdos obiurget aut natura morbove mutos ? " Quare," inquis, " verbis parcam ? Gratuita sunt. Non possum scire, an ei profuturus sim, quem admoneo; illud scio, alicui me profuturum si multos admonuero. Spargenda manus est. [*](So the MSS.; otherwise Hense would read spargendum plena manu est.) Non potest fieri, ut non aliquando succedat multa temptanti."

Hoc, mi Lucili, non existimo magno viro faciendum; diluitur eius auctoritas nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus obsolefacta corrigere. Sagittarius non aliquando ferire debet, sed aliquando deerrare. Non est ars, quae ad effectum casu venit. Sapientia ars est; certum petat, eligat profecturos, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema remedia temptet.

Marcellinum nostrum ego nondum despero. Etiamnunc servari potest, sed si cito illi manus porrigitur. Est quidem periculum, ne porrigentem trahat; magna in illo ingenii vis est, sed iam tendentis in pravum. Nihilominus adibo hoc periculum et audebo illi mala sua ostendere.

Faciet

v1.p.206
quod solet; advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur. Omnia, quae dicturus sum, occupabit. Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam. Ostendet mihi alium in adulterio, alium in popina, alium in aula.

Ostendet mihi M. Lepidi [*](Lepidi Erasmus (from an unknown MS.); lepidum all known MSS.) philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat. Hoc enim ad edendas operas tempus acceperat. De cuius secta cum quaereretur, Scaurus ait: " Utique Peripateticus non est." De eodem cum consuleretur Iulius Graecinus, vir egregius, quid sentiret, " Non possum," inquit, " tibi dicere; nescio enim, quid de gradu faciat," tamquam de essedario interrogaretur.