Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset: " Et quomodo possum ? Vix vivo," " Noli, obsecro te," inquit, " istuc dicere; non vides, quam multos servos valentissimos habeas ? " Bona mens nec commodatur nec emitur. Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem. At mala cotidie emitur.

Sed accipe iam quod debeo et vale. " Divitiae sunt ad legem naturae conposita paupertas." Hoc saepe dicit Epicurus aliter atque aliter; sed numquam nimis dicitur, quod numquam satis discitur. Quibusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt. VALE.

v1.p.198

Hoc tibi soli putas accidisse et admirans quasi rem novam, quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis? Animum debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster,

  1. Terraeque urbesque recedant,
sequentur te, quocumque perveneris, vitia.

Hoc idem querenti cuidam Socrates ait: " Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas ? Premit te eadem causa, quae expulit." Quid terrarum iuvare novitas potest ? Quid cognitio urbium aut locorum ? In inritum cedit ista iactatio. Quaeris quare te fuga ista non adiuvet ? Tecum fugis. Onus animi deponendum est; non ante tibi ullus placebit locus.

Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui:

  1. Bacchatur vates, magnum si pectore possit
  2. Excussisse deum.
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod
v1.p.200
ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt. Quicquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis.

At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris quam quo, interest, et ideo nulli loco addicere debemus animum. Cum hac persuasione vivendum est: " Non sum Uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est."