Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Remove existimationem hominum; dubia semper est et in partem utramque dividitur. Remove studia

v1.p.190
tota vita tractata; mors de te pronuntiatura est. Ita dico: disputationes et litterata conloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi. Est enim oratio etiam timidissimis audax. Quid egeris, tunc apparebit, cum animam ages. Accipio condicionem, non reformido iudicium."

Haec mecum loquor, sed tecum quoque me locutum puta. Iuvenior es; quid refert ? Non dinumerantur anni. Incertum est, quo loco te mors expectet; itaque tu illam omni loco expecta.

Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulam; sed conficienda sunt sacra et huic epistulae viaticum dandum est. Puta me non dicere, unde sumpturus sum mutuum: scis cuius arca utar. Expecta me pusillum, et de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait: " Meditare mortem " vel si commodius sit " transire ad deos [*](ad deos Rossbach; at (ad) nos MSS.) ."

Hic patet sensus: egregia res est mortem condiscere. Supervacuum forsitan putas id discere, quod semel utendum est. Hoc est ipsum, quare meditari debeamus; semper discendum est, quod an sciamus, experiri non possumus. "

Meditare mortem "; qui hoc dicit, meditari libertatem iubet. Qui mori didicit, servire dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem. Quid ad illum carcer et custodia et claustra ? Liberum ostium habet. Una

v1.p.192
est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere. VALE.

"Tu me," inquis, "mones? Iam enim te ipse monuisti, iam correxisti? Ideo aliorum emendationi vacas ? " Non sum tam inprobus, ut curationes aeger obeam, sed tamquam in eodem valitudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico. Sic itaque me audi, tamquam mecum loquar. In secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo.