Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti:

  1. Mors non una [*](una Muretus; ultima MSS.) venit, sed quae rapit, ultima mors est.
Malo te legas quam epistulam meam. Apparebit enim tibi hanc, quam timemus, mortem extremam esse, non solam.

Video quo spectes; quaeris, quid huic epistulae infulserim, quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile. Ex hac ipsa materia, quae in manibus fuit, mittetur aliquid. Obiurgat Epicurus non minus eos, qui mortem concupiscunt, quam eos, qui timent, et ait: " Ridiculum est currere ad mortem taedio vitae, cum genere vitae, ut currendum ad mortem esset, effeceris."

Item alio loco dicit: " Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis ?" His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.

Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum

v1.p.180
vel ad mortis vel ad vitae patientiam. In utrumque [*](aut in utrumque pLPb; Hense rejects aut.) enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus. Etiam cum ratio suadet finire se, [*](se Madvig; sed MSS.) non temere nec cum procursu capiendus est inpetus.

Vir fortis ac sapiens non fugere debet e vita, sed exire. Et ante omnia ille quoque vitetur affectus, qui multos occupavit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque; illi contemnunt vitam, hi gravantur.

Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus: " Quousque eadem ? Nempe expergiscar dormiam, esuriam fastidiam, [*](Hense adds fastidiam.) algebo aestuabo. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur.

Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; omnia sic transeunt ut revertantur. Nihil novi facio, nihil novi video; fit aliquando et huius rei nausia."

Multi sunt, qui non acerbum iudicent vivere, sed supervacuum. VALE.

v1.p.182

Quod ad duos amicos nostros pertinet, diversa via eundum est; alterius enim vitia emendanda, alterius frangenda sunt. Utar libertate tota. Non amo illum, nisi offendo. "Quid ergo?" inquis, "quadragenarium pupillum cogitas sub tutela tua continere ? Respice aetatem eius iam duram et intractabilem.

Non potest reformari; tenera finguntur." An profecturus sim nescio. Malo successum mihi quam fidem deesse. Nec desperaveris etiam diutinos aegros posse sanari, si contra intemperantiam steteris, si multa invitos et facere coegeris et pati. Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo, quod adhuc peccare erubescit. Nutriendus est hic pudor, qui quamdiu in animo eius duraverit, aliquis erit bonae spei locus. Cum hoc veterano parcius agendum puto, ne in desperationem sui veniat.

Nec ullum tempus adgrediendi fuit melius quam hoc, dum interquiescit, dum emendato similis est. Aliis haec intermissio eius inposuit; mihi verba non dat. Exspecto cum magno faenore vitia reditura, quae nunc scio cessare, non deesse. Inpendam huic rei dies et utrum possit aliquid agi an non possit, experiar.

v1.p.184

Tu nobis te, ut facis, fortem praesta et sarcinas contrahe. Nihil ex his, quae habemus, necessarium est. Ad legem naturae revertamur; divitiae paratae sunt. Aut gratuitum est, quo egemus, aut vile; panem et aquam natura desiderat Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam. "

Sic fac," inquit, "omnia, tamquam spectet Epicurus." Prodest sine dubio custodem sibi inposuisse et habere, quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis iudices. Hoc quidem longe magnificentius est, sic vivere tamquam sub alicuius boni viri ac semper praesentis oculis, sed ego etiam hoc contentus sum, ut sic facias, quaecumque facies, tamquam spectet aliquis; omnia nobis mala solitudo persuadet.

Cum iam profeceris tantum, ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum; interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius [*](aut talis, cuius Disselbeck and Buecheler; aut alicuius (aut cuius) MSS.) interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas. Cum hoc effeceris, et aliqua coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere, quod idem suadet Epicurus: " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba."

v1.p.186

Dissimilem te fieri multis oportet. Dum tibi tutum non est [*](est Muretus; sit MSS.) ad te recedere, circumspice singulos; nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba"; si bonus vir, si quietus, si temperans. Alioquin in turbam tibi a te recedendum est; istic malo viro propius es. VALE.

Modo dicebam tibi, in conspectu esse me senectutis; iam vereor, ne senectutem post me reliquerim. Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est; inter decrepitos me numera et extrema tangentis.

Gratias tamen mihi apud te ago; non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore. Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt; viget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore. Magnam partem oneris sui posuit. Exultat et mihi facit controversiam de senectute. Hunc ait esse florem suum.

Credamus illi; bono suo utatur. Ire in cogitationem iubet et dispicere, quid ex hac

v1.p.188
tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere, quae non possim facere, quae nolim †prodesse habiturus ad qui si nolim quidquid non posse me gaudeo†. [*](This passage is hopelessly corrupt. The course of the argument requires something like this: For it is just as much to my advantage not to be able to do what I do not want to do, as it is to be able to do whatever gives me pleasure.) Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat [*](debebat Fickert and Madvig; debeat MSS.) desinere, defecit ? "

Incommodum summum est," inquis, " minui et deperire et, ut proprie dicam, liquescere. Non enim subito inpulsi ac prostrati sumus; carpimur. Singuli dies aliquid subtrahunt viribus."

Ecquis [*](ecquis Madvig; hec quis and et quis MSS.) exitus est melior quam in finem suum natura solvente dilabi ? Non quia aliquid mali est [*](aliquid mali ictus pL; est, found in a few less important MSS., is inserted by Hense.) ictus et e vita repentinus excessus, sed quia lenis haec est via, subduci. Ego certe, velut adpropinquet experimentum et ille laturus sententiam de omnibus annis meis dies venerit, ita me observo et adloquor:

" Nihil est," inquam, "adhuc, quod aut rebus aut verbis exhibuimus. Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis; quid profecerim, morti crediturus sum. Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.

Remove existimationem hominum; dubia semper est et in partem utramque dividitur. Remove studia

v1.p.190
tota vita tractata; mors de te pronuntiatura est. Ita dico: disputationes et litterata conloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi. Est enim oratio etiam timidissimis audax. Quid egeris, tunc apparebit, cum animam ages. Accipio condicionem, non reformido iudicium."

Haec mecum loquor, sed tecum quoque me locutum puta. Iuvenior es; quid refert ? Non dinumerantur anni. Incertum est, quo loco te mors expectet; itaque tu illam omni loco expecta.