Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Levium metallorum fructus in summo est; illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti. Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret. Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est

v1.p.162
et quod plus pateat introrsus.

Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem: dissice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio, ad verum bonum specta et de tuo gaude. Quid est autem hoc " de tuo" ? Te ipso et tui optima parte. Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam; vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit.

Modum autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris. Veri boni aviditas tuta est.

Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam. Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transibunt aut ne transibunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi ?

Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant, ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur. Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia

v1.p.164
vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit. Ideo constituendum est, quid velimus, et in eo perseverandum.

Hic est locus solvendi aeris alieni. Possum enim tibi vocem Epicuri tui reddere et hanc epistulam liberare: " Molestum est semper vitam incohare." Aut si hoc modo magis sensus potest exprimi: " Male vivunt, qui semper vivere incipiunt." "

Quare?" inquis, desiderat enim explanationem ista vox. Quia semper illis inperfecta vita est. Non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere. Id agendum est, ut satis vixerimus. Nemo hoc putat, qui orditur cum maxime vitam.

Non est quod existimes paucos esse hos; propemodum omnes sunt. Quidam vero tunc incipiunt, cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam quod magis admireris: quidam ante vivere desierunt quam inciperent. VALE.

Sollicitum esse te scribis de iudicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat, existimas me suasurum, ut meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae. Quid enim necesse est mala accersere,

v1.p.166
satis cito patienda cum venerint, praesumere ac praesens tempus futuri metu perdere ? Est sine dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse iam miserum. Sed ego alia te ad securitatem via ducam:

si vis omnem sollicitudinem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa; intelleges profecto aut non magnum aut non longum esse, quod metuis.

Nec diu exempla, quibus confirmeris, colligenda sunt; omnis illa aetas tulit. In quamcumque partem rerum vel civilium vel externarum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profectus aut inpetus magni.

Numquid accidere tibi, si damnaris, potest durius quam ut mittaris in exilium, ut ducaris in carcerem ? Numquid ultra quicquam ulli timendum est quam ut uratur, quam ut pereat ? Singula ista constitue et contemptores eorum cita, qui non quaerendi, sed eligendi sunt.