Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi, quid velit, nec si proposuit, perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur.

Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: Quid est sapientia ? Semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit, quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.

Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt; in totum nulli velle aut

v1.p.136
nolle decretum est. Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.

" Quid fiet," inquis, " huic turbae familiarium sine [*](sine Hense; sive MSS.) re familiari ?" Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies. Illa veros certosque amicos retinebit; discedet quisquis non te, sed aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet ? O quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum mentiatur!

Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.

Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. " Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno. Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur." Ego certe

v1.p.138
aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam [*](quam in MSS.; in dei. Haupt.) stramentis, incubantem; non praeceptor veri, sed testis est. "

Quid ergo ? Non licet divitias in sinu positas contemnere ? " Quidni liceat ? Et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille, qui in divitiis pauper est.

" Nescio," inquis, " quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit." Nec ego, Epicure, an tuus [*](an tuus P. Thomas; angulus si pL.) iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.

Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et sunt, Lucili, facilia; cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.

Necessarium ergo iudico, id quod tibi scripsi magnos viros saepe

v1.p.140
fecisse: aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram. Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt. VALE.

Cum istis tibi esse negotium iudicas, de quibus scripseras ? Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es. Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes. Quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam.

Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.

Erras, Lucili; ex hac vita ad illam adscenditur. Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec

v1.p.142
certam originem habeat ac suam ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam; haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit; illa suo lumine inlustris est.

Studia te tua clarum et nobilem efficient.

Epicuri referam. Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae [*](For rigidae Lipsius proposed regiae, " like that of a king." This may be the correct reading.) tunc potentiae ministrum et magna tractantem: "Si gloria," inquit, "tangeris, notiorem te epistulae meae facient quam omnia ista, quae colis et propter quae coleris."

Numquid ergo mentitus est ? Quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum litteris suis incidisset ? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit. Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur, nisi sibi [*](sibi inserted by Gertz.) Cicero illum adplicuisset.

Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.

v1.p.144
Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili. Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat:
  1. Fortunati ambo ! Siquid mea carmina possunt.
  2. Nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
  3. Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
  4. Accolet imperiumque pater Romanus habebit.