Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ergo inter ista, quae rettuli, distat ? In eo, quod inrationale est, numquam erit bonum. In eo, quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest. Esse in eo, quod rationale est [*](esse in eo quod rationale est Buecheler and Schweighaeuser; sed in eo q. est rationale later MSS.; om. BA.) sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est.

Ita dico, Lucili: bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum. Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est. Quidni non sit ? Non magis quam in semine.

v3.p.442

Hoc si dicas, aliquod arboris ac sati bonum novimus; hoc non est in prima fronde, quae emissa eum maxime solum rumpit. Est aliquod bonum tritici; hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit. Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi consummata non profert, ita hominis bonum non est in homine, nisi cum illi [*](illi later MSS.; illa BA.) ratio perfecta est.

Quod autem hoc bonum ? Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit. Si hoc est [*](est Rossbach; et BA.) bonum, et intellegibile est.