Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

  1. Possum multa tibi veterum praecepta referre,
  2. Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit.
v3.p.436
Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure. [*](secure. Buecheler; sicuti or sicut MSS.) Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur. Quod ne nunc quidem fieri laborabo. Quaeritur, utrum sensu conprendatur an intellectu bonum ? Huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non esse.

Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla non [*](nulla non later MSS.; nulla BA.) delectat; et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.

Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent ? His enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium.

Sed videlicet ratio isti rei praeposita est; illa [*](illa Haase; illi BA.) quemadmodum de beata vita, [*](de beata vita Madvig; debeat deb(v) ita BA.) quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque

v3.p.438
constituit. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.