Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Inde ad haec pervenitur verba:

v3.p.430
" virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est. Una felicitas est bene vitae facere. Esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit; dubitamus sapere ? Quid iuvat aetati [*](sapere ? Quid iuvat aetati Buecheler and Hense; quod iuvat sapere et aetati BA.) non semper voluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem ? Eo mortem praecurre et quidquid illa ablatura est, iam sine tibi interire. [*](sine tibi interire Hense; sibi interere BA.) Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non est istud vivere, sed alienae vitae interesse.

Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas. Plus enim gaudebit tua morte, [*](tua morte later MSS.; tuamor B1A.) quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle."

Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. Idem possunt; abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi

v3.p.432
turpi spe illidunt. [*](in turpem vitam misera nisi turpis illidunt Cod. Harl., turpi spe Capps; inter spem vitam misera nisi turpis inludunt BA1.) Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere, ut ea demum sint tibi iucunda, quae honesta.

Quod adsequi poterimus', si scierimus [*](scierimus later MSS.; fecerimus BA.) duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent. Invitant ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia; fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur.