Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cum quaero, [*](quaero add. Schweighaeuser; quaeritur later MSS.; om. BA.) quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse ? Falsum est. Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi quid homini sit optimum, inveneris, nisi naturam eius inspexeris ? Tunc demum intelleges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit, cum didiceris, quid naturae tuae debeas.

"Ego," inquis, "volo discere, quomodo minus cupiam, minus timeam. Superstitionem mihi excute. Doce leve esse vanumque hoc, quod felicitas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere."

v3.p.398
Desiderio tuo satis faciam, et virtutes exhortabor et vitia converberabo. Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere. Quidni ? Cum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.