Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque [*](iecitque later MSS.; legitque BA1.) se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.

Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere virtutis. Adiciam, quod mirum fortasse videatur: mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit. [*](enituit Buecheler, with cod. Ottobon.; emicuit cod. Velz.; nituit BA.) Sunt enim, ut scis, virtutibus

v3.p.386
vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est; sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat an servare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant, sed proiciunt; non voco ego liberalem pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.

Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac [*](ac add. Gertz.) dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel. Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam; factum laudavimus, contempsimus virum.

Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum [*](obnixum codd. Laur. and Ottobon.; obnoxium BA.) et lassitudinem corporis animo sublevantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset,

v3.p.388
sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo perfectam esse virtutem.

Hanc in partes divisimus; oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui; conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium. Ex quo ergo virtutem intelleximus ? Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.

Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit ? Dicam. Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit. Quicquid inciderat, non tamquam malum aspernatus est et in se casu [*](casu ed. Ven.; casum B; cassum A.) delatum, sed quasi delegatum sibi. Hoc qualecumque est, inquit, meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso navemus operam.

Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in .se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus.

Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam

v3.p.390
nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit. Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas.

Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede venientis, si haec, in quibus versatur, humilia iudicat et angusta, si exire non metuit. Scit enim, quo exiturus sit, qui unde venerit meminit. Non videmus quam multa nos incommoda [*](incommoda later MSS.; commoda BA.) exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus ?

Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur. Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.

At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri , quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit. vide in quanta caecitate mens nostra sit !

Hoc quod futurum dico, cum

v3.p.392
maxime fit, et pars eius magna iam facta est, nam quod viximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur. Ad mortem dies extremus pervenit, accedit [*](accedit later MSS.; accidit BA.) omnis. Carpit nos illa, non corripit.

Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum , sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.

Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. [*](aequalitas Gronovius; qualitas BA.) vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, [*](Licinum divitiis cod. Guelf.; linum diriditis BA.) Apicium cenis, deliciis provocant.