Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ad veras potius te converte divitias. Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: ' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate [*](felicitate later MSS.; facilitate BA.) faciamus.' Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint. Turpe est beatam vitam in auro et

v3.p.276
argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.

' Quid ergo faciam, si ista non fuerint ? ' Quaeris, quod sit remedium inopiae ? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant ? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna ?

Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit. Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Ita [*](ita later MSS.; ista BA.) est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem."

Haec nobis Attalus dixit [*](After dixit later MSS. have natura omnibus dixit; om. BA.) ; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis. VALE.

Quid vocentur Latine sophismata, quaesisti a me. Multi temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit, videlicet, quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est. Aptissimum tamen videtur mihi, quo Cicero usus est: cavillationes vocat.