Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quidquid nobis bono futurum erat, deus et parens noster in proximo posuit; non expectavit inquisitionem nostram et ultro dedit. Nocitura altissime pressit. Nihil nisi de nobis queri possumus; ea, quibus periremus, nolente rerum natura et abscondente protulimus. Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.

Quid ergo nunc te hortor ut facias ? Nihil novi— nec enim novis malis remedia quaeruntur—sed hoc primum, ut tecum ipse dispicias, quid sit necessarium, quid supervacuum. Necessaria tibi ubique occurrent; supervacua et semper et [*](et later MSS.; om BA1.) toto animo quaerenda sunt.

Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem. Quae est enim virtus supervacua contemnere ? Tunc te

v3.p.272
admirare, cum contempseris necessaria. Non magnam rem facis, quod vivere sine regio [*](regio later MSS.; recto BA.) apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis; tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem. Sine fastidio inplendus est. Quid enim ad rem pertinet, quid accipiat perditurus quicquid acceperit ?

Delectant te disposita, quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora, si recentia perferantur ad mensam, alia, si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam. Delectat te nidor [*](nidor codd. Pinc.; nitor BA.) horum arte quaesitus. At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ? Exitum specta.