Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio [*](vitio later MSS.; initio BA.) hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit; incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum " idem velle atque idem nolle " sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet.

Persolvi id [*](persolvi. id Windhaus; persolvit BA.) quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur. Cogita, quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere. Totiens enim illo revertor: quid ista me res iuvat ? Fortiorem fac iam, iustiorem, temperantiorem. Nondum exerceri vacat; adhuc medico mihi opus est.

Quid me poscis scientiam inutilem ? Magna promisisti; exige, vide. Dicebas intrepidum fore,

v3.p.264
etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet. Hanc mihi praesta curam, ut [*](praesta curam ut Hense; praestaturum BA.) voluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere; nunc doce quod necesse est. VALE.

Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit. Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait " de plebe deos." Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse; singulis enim et