Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quaeris ergo, quomodo mihi consilium profectionis cesserit ? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt, [*](obferunt F. Gloeckner; obruent BA.) cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi. Quantum deinde adiectum putas viribus, postquam vineas attigi ? In pascuum emissus cibum meum invasi. Repeti vi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere.

v3.p.194

Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit; at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet. Nam Socraten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: " non inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris."

O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt [*](premunt Bartsch; primum BA.) se ipsi, [*](ipsi Hense; ipsos BA.) sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare ? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius. Puta venisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat ? Tuos adferes.

Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa. Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto [*](tanto later MSS.; quanto BA.) tibi videris defici, quanto vinceris. Honores iudicabis [*](iudicabis Cod. Velz.; iudicatus BA.) bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis, [*](invidebis later MSS.; videberis BA.) quotiens aliquem in fastis saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.

Maximum malum iudicabis mortem, cum in [*](cum in later MSS.; cum BA.) illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri.

v3.p.196
Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis. Quid enim proderit
  1. evasisse tot urbes
  2. Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis ?
Ipsa pax timores sumministrabit. Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est. [*](est later MSS.; es BA.) Non enim vitat, sed fugit. Magis autem periculis paternus aversi.