Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa
Nullam [*](nullam later MSS.; nullum BA.) tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Utinam quidem sequerentur. Longius abessent; nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt. [*](urunt later MSS.; erunt BA.) Medicina aegro, non regio, quaerenda est.
Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo ? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari ? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.
Quid ergo ? Sapientia, ars [*](sapientia, ars Hense; sapientia, res BA.) omnium maxima, in itinere colligitur ? Nullum est, mihi crede, iter, quod te [*](te Erasmus; se BA.) extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
Fugam tibi non prodesse