Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo, cum quo te communicatum velim. Et vide, quod iudicium meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ? " Mecum," inquit, " loquor." Cui Crates " Cave," inquit, " rogo, et diligenter adtende; cum homine malo loqueris."

Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex inprudentibus, qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt; tunc cupiditates improbas ordinant; tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto; ipse se prodit.

Vide itaque, quid de te sperem, immo quid

v1.p.58
spondeam mihi, spes enim incerti boni nomen est: non invenio, cum quo te malim esse quam tecum.