De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Futurum hoc. Caesar, ex magna parte sperare et confidere libet. Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur. A capite bona valetudo : inde omnia vegeta sunt atque erecta aut languore demissa, prout animus eorum vivit aut marcet. Erunt cives, erunt socii digni hac bonitate, et in totum orbem recti mores revertentur ; parcetur ubique manibus tuis.

Diutius me morari hic patere, non ut blandum auribus tuis (nec enim hic mihi mos est ; maluerim veris offendere quam placere adulando) ; quid ergo est ? Praeter id, quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio, ut, quod nunc natura et impetus est, fiat iudicium, illud mecum considero multas voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam pervenisse celebresque vulgo ferri, ut illam : " Oderint, dum metuant," cui Graecus versus similis

p.434
est, qui se mortuo terram misceri ignibus iubet, et alia huius notae.

Ac nescio quomodo ingenia in[*]( in added by Madvig: ingenia inmania et invisa materia secundiori expresserunt OT corrected by Lipsius. ) immani et invisa materia secundiore ore expresserunt sensus vehementes et concitatos ; nullam adhuc vocem audii ex bono lenique animosam. Quid ergo est ? Ut raro, invitus et cum magna cunctatione, ita aliquando scribas necesse est istud, quod tibi in odium litteras adduxit, sed, sicut facis, cum magna cunctatione, cum multis dilationibus.