De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Serpentes parvulae fallunt nec publice conquiruntur ; ubi aliqua solitam mensuram transit et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit et, si adflavit, deurit obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur. Possunt verba dare et evadere pusilla mala, ingentibus obviam itur.

Sic unus aeger ne domum quidem perturbat ; at ubi crebris mortibus pestilentiam esse apparuit, conclamatio civitatis ac fuga est, et dis ipsis manus intentantur. Sub uno aliquo tecto flamma apparuit : familia vicinique aquam ingerunt ; at incendium vastum et multas iam domos depastum parte urbis obruitur.

Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ; tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum,

p.426
et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt. Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt perfidiamque et impietatem et feritatem et, quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim potest quisquam ab eo sperare, quem malum esse docuit ? Non diu nequitia apparet nec, quantum iubetur, peccat.

Sed puta esse tutam crudelitatem, quale eius regnum est ? Non aliud quam captarum urbium forma et terribiles facies publici metus. Omnia maesta, trepida, confusa ; voluptates ipsae timentur; non convivia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur. Apparentur licet magna impensa et regiis opibus et artificum exquisitis nominibus, quem tamen ludi in carcere iuvent ?

Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ? Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po- testas ?