De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue-

p.402
batur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset ; deinde, priusquam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii, hominis locupletis, hereditatem non aditurum.

Dicet aliquis : " Pusillo animo timuit, ne videretur locum spei suae aperire velle filii damnatione." Ego contra sentio ; quilibet nostrum debuisset adversus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia, principes multa debent etiam famae dare. Iuravit se non aditurum hereditatem.

Tarius quidem eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ; et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri videretur.

Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset; mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri.

O dignum, quem in consilium patres advocarent ! O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent! Haec clementia principem decet; quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat.

p.404
Nemo regi tam vilis sit, ut illum perire non sentiat, qualiscumque pars imperii est.

In magna imperia ex minoribus petamus exemplum. Non unum est imperandi genus ; imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.