De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Egone ex omnibus mortalibus placui electusque sum, qui in terris deorum vice fungerer ? Ego vitae necisque gentibus arbiter; qualem quisque sortem statumque habeat, in mea manu positum est ; quid cuique mortalium fortuna datum velit, meo ore pronuntiat ; ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt ; nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit,

p.358
ad nutum meum stringentur ; quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.

In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria. Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi sanguinis ; nemo non, cui alia desunt, hominis nomine apud me gratiosus est.

Severitatem abditam, at clementiam in procinctu habeo ; sic me custodio, tamquam legibus, quas ex situ ac tenebris in lucem evocavi, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima motus sum, alterius ultima ; alium dignitati donavi, alium humilitati; quotiens nullam inveneram misericordiae causam, mihi peperci. Hodie dis inmortalibus, si a me rationem repetant, adnumerare genus humanum paratus sum."