De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Perdidi beneficium." Numquid, quae consecravimus

, perdidisse nos dicimus ? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem speravimus ; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum : apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non[*]( non commonly added. ) bene dati signum est.

Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : " Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est." Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est ; nutriamus fidem languidam.