De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus. Hic praesentibus gaudet, ex futuro non pendet ; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis itaque curis exemptus et distorquentibus mentem nihil sperat aut cupit nec se mittit in dubium suo contentus.

Et ne illum existimes parvo esse contentum, omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt, cui, quamquam in litore rubri maris steterat, plus deerat

, quam qua venerat. Illius ne ea quidem erant, quae tenebat aut vicerat, cum in oceano Onesicritus praemissus explorator erraret et bella in ignoto mari quaereret.

Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminos arma proferret, qui se in profundum inexploratum et immensum aviditate caeca prosus immitteret ? Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat ? Tantum illi deest, quantum cupit.