De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ; peragratis omnibus solitudinibus, cum, quos nemo non[*]( non commonly added. ) fugiebat, ego quaererem, tandem ad piratas perveni ; iam te alius redemerat : negabis me gratiam rettulisse ? Etiamne, si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in[*]( in added by Gruter. ) vincula, quae detrahere tibi volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam ?

At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant, et Mucio manus in hostili ara relicta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra fortunam luctata virtus etiam citra effectum propositi

operis enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasiones secutus est et alia atque alia captavit, per quae referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio.