De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari. " Si temptare," inquit, " me constituerat, toto illi fui experiendus imperio."
Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, cum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim milli sic cum amico communia omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed quomodo patri matrique communes liberi
sunt, quibus cum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos.Primum omnium iam efficiam, ut, quisquis est iste, qui me in societatem vocat, sciat se nihil mecum habere commune. Quare? Quia hoc inter sapientes solum consortium est, inter quos amicitia est ; ceteri non magis amici sunt quam socii.