De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit ? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes ; omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam partem hominum damnabis ; cui enim non ex alieno incommodo lucrum ?

Miles bellum optat, si gloriam ; agricolam annonae caritas erigit ; eloquentiae pretium excitat litium numerus ; medicis gravis annus in quaestu est ; institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur : iacebit opera fabrilis. Unius votum deprensum est, omnium simile est.

An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ? Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit ; optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi liberentur.