De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

In pectore amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus. Hoc doce : gratus es.

Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es. Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.

Adversa eius nec deserueris nec optaveris ; multa nihilo minus, ut non optes, in tanta varietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident.