De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ; ita quare ei debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit ?
" Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitavit
prodesse ; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus ; unus[*]( unus added by Fickert. ) ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam.Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget.
" Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ; non enim propter te moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur ; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;