De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

gemitus meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui ; tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat : huic ego non tamquam medico sed tamquam amico obligatus

sum.

Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ; praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam ;

tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit ; nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere : ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.

Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum opera enixior visa est ; et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus, quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.