De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis multum debeamus ?

Non quia pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est ; pro me, non pro fama artis extimuit ; non fuit contentus remedia monstrare : et admovit ; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit ; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit ;