De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum ; itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant ; mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.
Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, ostendero. " Quaedam," inquit," pluris sunt, quam venierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis quamvis empta sunt, debes."
Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit ? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. " Pluris est," inquis, " quam venit" ; sed pluris venire non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore est ; eum bene ista
laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt ; propterea nihil venditori debet, qui bene emit.Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex consuetudine et annona aestimetur.