De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Tu utique ille non es." " Merito/' inquit, " Caesar, me non adgnoscis ; nam cum hoc factum est, integer eram ; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite lecta ossa. Nec galeam illam, si videris, adgnosces ; machaera enim Hispana divisa est." Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.

Quid ergo ? Non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere ? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam.