De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Per te vero non est mora, quominus beneficia, qui acceperunt, ultro repetant, nec recusabis conferre alia et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adicere : propositum optimi viri et ingentis animi tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet ; succumbunt vitia virtutibus, si illa non cito odisse properaveris.
Illud utique unice tibi placet velut magnifice dictum turpe esse beneficiis vinci. Quod an sit verum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est, quam mente concipis. Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus quoque velis vincere.
Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat ; voluntas ipsa rectum petens laudanda est,
etiam si illam alius gradu velociori antecessit. Non ut in certaminibus ad spectaculum editis meliorem palma declarat, quamquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus.Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere.
Quod turpe existimas, id accidere viro bono non potest, ut vincatur. Numquam enim succumbet, numquam renuntiabit ; ad ultimum usque vitae diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.