De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia promiserat ?

" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est ; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ; beneficium et totum perit et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt : illud quod dici solet, " in morbo consumat " ; fuit tanti non revocare promissum suum.