De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : " Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris ! " Quod dicere solemus, linguarium dabo.

Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim. Inter se enim utrumque comparabo. Est aliquid in eo, quod promiseris, perseverare ; est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des ; hoc tamen quantum est ? Si leve, coniveamus ; si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo

semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei verba taxentur.

Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam ; demens est, qui fidem praestat errori.