De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tam bonis quam malis conduntur urbes ; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio ; medicina etiam sceleratis opem monstrat ; compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.

In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Ius et furi dicitur ; pace et homicidae fruuntur ; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt ; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ; legum praesidio, qui plurimum in illas peccaverunt,proteguntur.

Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur ; non est itaque, quod de istis disputes, ad quae publice

invitati sumus. Illud, quod iudicio meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo.

" Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed nihil donabis ? " Distinguam istud, certe temptabo distinguere.

Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.