De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti ? Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est. Amat, debet, referre gratiam cupit ; quidquid ultra desideras, non ipse deest.

Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit. Volo referre gratiam : post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim ; saepe enim et qui gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit ; hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat.

Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum

alium quam se testem. Immo amplius adiciam :

est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam ? Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.